emitte agnum dominatorem terrae de Petra deserti ad montem
filiae Sion
et erit sicut avis fugiens et pulli de nido avolantes sic
erunt filiae Moab in transcensu Arnon
ini consilium coge concilium pone quasi noctem umbram tuam
in meridie absconde fugientes et vagos ne prodas
habitabunt apud te profugi mei Moab esto latibulum eorum a
facie vastatoris finitus est enim pulvis consummatus est miser
defecit qui conculcabat terram
et praeparabitur in misericordia solium et sedebit super
eum in veritate in tabernaculo David iudicans et quaerens
iudicium et velociter reddens quod iustum est
audivimus superbiam Moab superbus est valde superbia eius
et arrogantia eius et indignatio eius plus quam fortitudo eius
idcirco ululabit Moab ad Moab universus ululabit his qui
laetantur super muro cocti lateris loquimini plagas suas
quoniam suburbana Esebon deserta sunt et vinea Sabama
domini gentium exciderunt flagella eius usque ad Iazer
pervenerunt erraverunt in deserto propagines eius relictae sunt
transierunt mare
super hoc plorabo in fletu Iazer vineam Sabama inebriabo te
lacrima mea Esebon et Eleale quoniam super vindemiam tuam et
super messem tuam vox calcantium inruit
et auferetur laetitia et exultatio de Carmelo et in vineis
non exultabit neque iubilabit vinum in torculari non calcabit
qui calcare consueverat vocem calcantium abstuli
super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit et
viscera mea ad murum cocti lateris
et erit cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis
suis ingredietur ad sancta sua ut obsecret et non valebit
hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc
et nunc locutus est Dominus dicens in tribus annis quasi
anni mercennarii auferetur gloria Moab super omni populo multo
et relinquetur parvus et modicus nequaquam multus